barra

 

Contenidos Prácticos. Tema A. TEXTOS DE INICIACIÓN

Universidad de Huelva

•  Texto 1

Cic. De or. 2.280

Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem sed admodum stultum: "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis".

Versión anotada (Perseus): Cic. De or. 2.280

•  Texto 2

Cic. De or. 2.278

Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud cui, cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos seram surculos".

Versión anotada (Perseus): Cic. De or. 2.278

 

lrivero@uhu.es

<< arriba >>

 

LUIS RIVERO GARCÍA. "LATÍN I"
Plan de Estudios de Filología Hispánica